- MUTUSCAE
- MUTUSCAEquae et Trebia, ac Trebula, vulgo Trevi, urbs Umbriae, Episcopalis olim, nunc oppid. in colle amplum, inrer Fulginium 6. et Spoletium 9. mill. pass. Populi Trebulani et Mutuscaei. Virg. Aen. l. 7. v. 711.Ereti manus omnis, oliviferaeque Mutuscae.Sed cum Eretum sit in Sabinis, Mutuscas quoque in finibus Sabinorum fuisse crediderim, Trebiamque a Trebula diversam esse. Itaque Mutuscae, M. Leone in Sabinis hodie Ferrario. Oppidanos Mutuscaeos, ut dixi, Plin. vocat l. 3. c. 12. qui addit ibidem et qui Suffenates. Dionys. vero Suffenaus vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.